monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXIX <<<     >>> XXXI

Caput XXX

1 Michaeas propheta Christum in figura ponens magni cuiusdam montis haec loquitur: "Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus super vertices montium et exaltabitur super colles. Et festinabunt ad eum plebes, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et ostendet nobis viam suam, et ibimus in semitis eius; quia ex Sion procedet lex et verbum Domini ex Hierusalem. Et iudicabit inter plebes multas, et redarguet gentes potentes usque in longinquum."
Praedicens iste propheta et locum in quo natus est Christus: "Et tu", inquit, "Bethleem, domus Ephrata, minima es, ut sis in milibus Iuda; ex te mihi prodiet, ut sit in principem Israel; et egressus eius ab initio et ex diebus aeternitatis. Propterea dabit eos usque ad tempus parturientis, pariet, et residui fratres eius convertentur ad filios Israel. Et stabit et videbit et pascet gregem suum in virtute Domini, et in honore nominis Domini Dei sui erunt; quoniam nunc magnificabitur usque ad summum terrae."
Ionas autem propheta non tam sermone Christum, quam sua quadam passione prophetavit, profecto apertius, quam si eius mortem et resurrectionem voce clamaret.
2 Ut quid enim exceptus est ventre beluino et die tertio redditus, nisi ut significaret Christum de profundo inferni die tertio rediturum?
Ioel omnia, quae prophetat, multis verbis compellit exponi, ut quae pertinent ad Christum et ecclesiam dilucescant.
3 Unum tamen, quod etiam apostoli commemoraverunt, quando in congregatos credentes Spiritus sanctus, sicut a Christo promissus fuerat, desuper venit, non praetermittam. "Et erit", inquit, "post haec, et effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et seniores vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visa videbunt, et quidem in servos et ancillas meas in illis diebus effundam de spiritu meo."